Galatians 5

. Circumcisio et caetera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quae cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quae in lege scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judaei, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant. Quae ad hoc venit, ut cessante onere justificet; quod qui reducit, hanc perdit. Qui in lege confidit, amittit gratiam, quod ex contrario potest videri, quia ex fide justitia, et spes, id est, externa beatitudo: et hoc facimus per spiritum, qui non potest falli aut fallere. Id est, quam sperat justitia, scilicet vitam aeternam, vel, quae speratur ipsa justitia. Fides enim esuriens et sitiens justitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes justitiae est Christus, ex quo speratur justitia ipsa. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendae sunt, et vitia fugienda. Media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et praeputium, quae nihil valent in Christo Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est daemonis. Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam daemones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse daemones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet. . Ideo confidere de his se dicit, quia non sponte sed circumventi errabant. Et ideo ostensa modo vera via facile credit eos reversuros. Ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem: sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus, ut portaret judicium Ecclesiae. Quocirca arbitrandum est haec de alio quodam dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Judaea venerat, vel ex Pharisaeis crediderat, vel aliquis magnus sic apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae perturbatae. Imponebatur a pseudo, quod Paulus alibi circumcisionem praedicaret, sed non eis facile sententiam suam aperire vellet. HIER. Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Judaeis, eo quod doceret eos, qui de gentibus crediderant in Christo, non debere circumcidi. Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si vero admitteret circumcisionem, non esset eis scandalum, et pacifici essent. Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum. Nam et illa quae ad bonos mores pertinent, et illa quae in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint praecepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetae, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc praecepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: I Joan. 4. Cum igitur utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Psal. 10.. Vel id est, crimina vobis invicem imponentes. Per schisma Christianae religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiae et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita. etc. Ostendit quam sufficiens sit fides Christi sine lege, quia per eam carnem vincunt et ejus opera, et sequuntur spiritum; quasi dicat: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, et nunquam aliter. etc. Non ait non feceritis vel non habueritis quia ea non habere non poterant, sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis. etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiae causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur. etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Hoc commodum jam habetis, ideo haec pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se praesumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Haec lex timorem incutit, non amorem. . Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno. Caput praemisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quae per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic saepe commendat, quasi sola sit praecipienda, quae non potest haberi sine caeteris, quibus homo efficitur bonus. Puritas conscientiae. Unde: Isa. 48.. . Quasi dicat: Contra malos posita est lex; bonis autem posita est crux. Quod ita ait: etc., etc. Congruit nostrae devotioni ut qui Domini crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis et praeceptis justitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit. Quod communiter supra dixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens, se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat: Non dico vobis aliquid quod et facere ipse nolim. Inanis gloriatio est velle vincere ubi praemium non est. Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiae tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi postem movit. Zelus iste modum non habet permanens jugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida, et effrenata convicia, et manus ad violentiam prompta; et si gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis est armata.